- INSTITUTIONES Imperiales
- INSTITUTIONES Imperialessunt diversae sanctiones, decreta, praeceptiones, disciplinae, traditiones et axiomata, publicis inserta monumentis; Graecis ὑποθῆκαι, τροςάγματα, εἰσαγωγαὶ. quas ad cupidam LL. iuventutem, velut quoddam Enchiridion Legale et Epitomen Iustinianus misit, et xeniorum vice et amplissimi loco muneris, Ioh. Calvin. In Les. Iur. Ad harum imitationem, ut omni ex. parte Iuri Caesareo Pontificium responderer, Paulus Lancelorus, Triboniani alicuius instar, Pauli IV. iussu,ut ipse in Praef. ait, Instiotut. Iuris Canonici scripsit; edidique circa A. C. 1563. quae Corpori Iuris Canonici additae sunt, sine ulla tamen Pontificum confirmatione. Vide de hisce ipsius Lanceloti Dedication. ad Pium IV. Pontif. et Prooemium, ad Iuris Poutificil Candd. cum doctis Iac. Ziegleri Comm. Idem institutum, circa idem fere tempus Marco, Antonio Cuccho fuit, qui fimiliter Institution. Iur Can.evulgavit A. C. 1564. Qui ambo, ad eandem laudem anhelantes, sibi invicem obstitisse videntur, quo minus alterutrius labor publicam auctoritatem impetraret. G. von Mastricht IC. Hist. Iur. Eccl. n. 388. et 389.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.